- ALUNTIUM
- ALUNTIUMoppid. Siciliae Α᾿λόντιον Ptol. Α᾿λούντιον vero Phalaridi, Dionys. Diodoro Sic. imo Cicer.Verr. 4. et Plin. l. 3. c. 8. Aliis Haluntium. Alontium autem ex aloth; Aluntium ex aluth factum putat Bochart. in Chanaan l. 1. c. 27. Aloth vero et Aluth idem sunt; nisi quod prius Ebraeum, alterum est Phoenicium. Tale quid occurrit in Plauti Poenulo Act. 5. sc. 1. alonyth Deoe, et bynyth filiae. Adde beryth, puteos: Unde Βηρυτὸσ apud Steph. aluth. i. e. celsa, sub. mecomoth, loca. Itaque Aluntio nomen a situ. Erat enim in loco edito. Cicero Cerrinâ quartâ. Cum Aluntium venisset praetor laboriosus et diligens, ipse in oppidum accedere noluit, quod erat difficile ascensu. Th. Fazellus Dec. 1. l. 9. c. 4. In colle edito, et mari prominenti, infra S. Philadelphi oppidum, Aluntium vetusta urbs iacet. Recte vetustam appellat, cum Troianis temporibus putetur iam stetisle. Dionys. Halicarn. l. 1. ubi de Aeneae profectione in Italiam, Πάτρων δὲ πειςθεὶσ ὑπ᾿ Αἰνείου κοινωνεῖν τῆς ἀποικίας, καὶ συν` ἀυτῶ τινες τῶ φίλων ὑπέμεινον εν τῶ ςτόλῳ οὓς ἔνιοί φαϚιν εν Α᾿λουντίῳ κατοικῆσαι τῆς Σικελίας. Vide Cluver. Sicil. Antiq. p. 293. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.